Sunday, December 24, 2017

Merry Christmas



Factum Est Autem In Diebus Illis Exiit Edictum A Caesare Augusto Ut Describeretur Universus Orbis
Haec Descriptio Prima Facta Est Praeside Syriae Cyrino
Et Ibant Omnes Ut Profiterentur Singuli In Suam Civitatem
Ascendit Autem Et Ioseph A Galilaea De Civitate Nazareth In Iudaeam Civitatem David Quae Vocatur Bethleem Eo Quod Esset De Domo Et Familia David
Ut Profiteretur Cum Maria Desponsata Sibi Uxore Praegnate
Factum Est Autem Cum Essent Ibi Impleti Sunt Dies Ut Pareret
Et Peperit Filium Suum Primogenitum Et Pannis Eum Involvit Et Reclinavit Eum In Praesepio Quia Non Erat Eis Locus In Diversorio
Et Pastores Erant In Regione Eadem Vigilantes Et Custodientes Vigilias Noctis Supra Gregem Suum
Et Ecce Angelus Domini Stetit Iuxta Illos Et Claritas Dei Circumfulsit Illos Et Timuerunt Timore Magno
Et Dixit Illis Angelus Nolite Timere Ecce Enim Evangelizo Vobis Gaudium Magnum Quod Erit Omni Populo
Quia Natus Est Vobis Hodie Salvator Qui Est Christus Dominus In Civitate David
Et Hoc Vobis Signum Invenietis Infantem Pannis Involutum Et Positum In Praesepio
Et Subito Facta Est Cum Angelo Multitudo Militiae Caelestis Laudantium Deum Et Dicentium
Gloria In Altissimis Deo Et In Terra Pax In Hominibus Bonae Voluntatis
Et Factum Est Ut Discesserunt Ab Eis Angeli In Caelum Pastores Loquebantur Ad Invicem Transeamus Usque Bethleem Et Videamus Hoc Verbum Quod Factum Est Quod Fecit Dominus Et Ostendit Nobis
Et Venerunt Festinantes Et Invenerunt Mariam Et Ioseph Et Infantem Positum In Praesepio
Videntes Autem Cognoverunt De Verbo Quod Dictum Erat Illis De Puero Hoc
Et Omnes Qui Audierunt Mirati Sunt Et De His Quae Dicta Erant A Pastoribus Ad Ipsos
Maria Autem Conservabat Omnia Verba Haec Conferens In Corde Suo
Et Reversi Sunt Pastores Glorificantes Et Laudantes Deum In Omnibus Quae Audierant Et Viderant Sicut Dictum Est Ad Illos