I thought this would be of interest. At least to those few of us educated before the current era.
Quo usque tandem
abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet?
quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? nihilne te nocturnum praesidium
Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium,
nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque
moverunt? patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia
teneri coniurationem tuam non vides? quid proxima, quid superiore nocte egeris,
ubi fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem nostrum ignorare
arbitraris?
O tempora, o mores!
senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. vivit? immo vero etiam
in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat oculis ad
caedem unum quemque nostrum. nos autem fortes viri satis facere rei publicae
videmur, si istius furorem ac tela vitamus. ad mortem te, Catilina, duci iussu
consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem quam tu in nos omnis iam
diu6 machinaris. an vero vir
amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter
labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae
caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? nam illa nimis
antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem
manu sua occidit. fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus ut viri
fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem
coercerent. habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave, non
deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis: nos, nos, dico
aperte, consules desumus.